2 Ad Timotheum 2:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15.  Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

16.  Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :

17.  et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,

18.  qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

19.  Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

2 Ad Timotheum 2