2 Ad Timotheum 2:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :

2.  et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

3.  Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

4.  Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.

5.  Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

6.  Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

7.  Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

8.  Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,

9.  in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.

10.  Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

11.  Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :

12.  si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :

2 Ad Timotheum 2