13. Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
14. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
15. Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
16. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
17. sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
18. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.