2 Ad Corinthios 8:19-23 Vulgata Latina (VULG)

19.  non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :

20.  devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.

21.  Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

22.  Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,

23.  sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

2 Ad Corinthios 8