2 Ad Corinthios 6:9-16 Vulgata Latina (VULG)

9.  quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :

10.  quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11.  Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.

12.  Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :

13.  eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14.  Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?

15.  quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?

16.  qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

2 Ad Corinthios 6