8. per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9. quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10. quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
12. Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
13. eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
15. quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
16. qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17. Propter quod exite de medio eorum,et separamini, dicit Dominus,et immundum ne tetigeritis :
18. et ego recipiam vos :et ero vobis in patrem,et vos eritis mihi in filios et filias,dicit Dominus omnipotens.