2 Ad Corinthios 6:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

7.  in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,

8.  per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :

9.  quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :

10.  quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11.  Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.

12.  Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :

13.  eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14.  Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?

15.  quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?

2 Ad Corinthios 6