3. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
4. sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5. in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6. in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7. in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8. per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9. quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10. quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.