2 Ad Corinthios 6:16-18 Vulgata Latina (VULG)

16.  qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17.  Propter quod exite de medio eorum,et separamini, dicit Dominus,et immundum ne tetigeritis :

18.  et ego recipiam vos :et ero vobis in patrem,et vos eritis mihi in filios et filias,dicit Dominus omnipotens.

2 Ad Corinthios 6