8. quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
9. Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
10. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
11. Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
12. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :