1 Petri 9:31-44 Vulgata Latina (VULG)

31.  Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.

32.  Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.

33.  Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.

34.  Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.

35.  In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.

36.  Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,

37.  Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.

38.  Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

39.  Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

40.  Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.

41.  Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

42.  Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.

43.  Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.

44.  Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.

1 Petri 9