1. Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
2. Nohaa quartum, et Rapha quintum.
3. Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
4. Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
5. sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
6. Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.