1 Petri 7:6-19 Vulgata Latina (VULG)

6.  Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.

7.  Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.

8.  Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.

9.  Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.

10.  Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :

11.  omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.

12.  Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.

13.  Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.

14.  Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.

15.  Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.

16.  Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.

17.  Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.

18.  Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.

19.  Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.

1 Petri 7