29. Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
30. Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
31. Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.
32. Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
33. Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.
34. Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
35. Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
36. Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
37. Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
38. Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.
39. Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
40. Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.