1 Petri 7:19-22 Vulgata Latina (VULG)

19.  Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.

20.  Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,

21.  et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.

22.  Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.

1 Petri 7