1 Petri 7:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :

11.  omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.

12.  Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.

13.  Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.

14.  Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.

15.  Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.

16.  Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.

17.  Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.

18.  Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.

19.  Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.

20.  Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,

1 Petri 7