1 Petri 7:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.

2.  Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.

3.  Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.

4.  Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.

5.  Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

1 Petri 7