62. Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
63. Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
64. Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :
65. dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
66. et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
67. Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
68. Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
69. necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
70. Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
71. Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
72. De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
73. Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
74. De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,