5. Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
6. Jebaar quoque et Elisama,
7. et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8. necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
9. omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
10. Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
11. pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :