14. Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
15. Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16. De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
17. Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel,
18. Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
19. De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
20. Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
21. Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22. Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23. Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24. Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.