1 Petri 26:13-15 Vulgata Latina (VULG)

13.  Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

14.  Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

15.  Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.

1 Petri 26