5. Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6. Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
7. Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8. tertia Harim, quarta Seorim,
9. quinta Melchia, sexta Maiman,
10. septima Accos, octava Abia,
11. nona Jesua, decima Sechenia,
12. undecima Eliasib, duodecima Jacim,
13. tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14. decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15. decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16. decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17. vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
18. vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
19. Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.