1 Petri 24:16-28 Vulgata Latina (VULG)

16.  decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,

17.  vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,

18.  vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.

19.  Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.

20.  Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.

21.  De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.

22.  Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :

23.  filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.

24.  Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.

25.  Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.

26.  Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.

27.  Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.

28.  Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.

1 Petri 24