1 Petri 23:18-28 Vulgata Latina (VULG)

18.  Filii Isaar : Salomith primus.

19.  Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.

20.  Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.

21.  Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.

22.  Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

23.  Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

24.  Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

25.  Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

26.  Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.

27.  Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

28.  Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

1 Petri 23