1 Petri 23:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.

18.  Filii Isaar : Salomith primus.

19.  Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.

20.  Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.

21.  Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.

22.  Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

23.  Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

24.  Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

25.  Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

1 Petri 23