14. Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15. Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
16. Filii Gersom : Subuel primus.
17. Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18. Filii Isaar : Salomith primus.
19. Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
20. Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.
21. Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.
22. Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23. Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
24. Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
25. Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.