1 Petri 23:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.

2.  Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.

3.  Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.

4.  Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.

5.  Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.

1 Petri 23