1. Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
2. Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
3. Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ?
4. Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem,
5. deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6. Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
7. Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
8. Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9. Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :