1 Petri 2:52-55 Vulgata Latina (VULG)

52.  Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.

53.  Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

54.  Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :

55.  cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

1 Petri 2