1 Petri 2:26-41 Vulgata Latina (VULG)

26.  Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

27.  Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.

28.  Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.

29.  Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.

30.  Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

31.  Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

32.  Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

33.  Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

34.  Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.

35.  Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.

36.  Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.

37.  Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

38.  Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,

39.  Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.

40.  Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,

41.  Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

1 Petri 2