10. Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11. Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12. Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13. Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14. quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15. sextum Asom, septimum David.
16. Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17. Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
18. Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
19. Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
20. Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
21. Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.