1. Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2. Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3. Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4. Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
5. Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
6. Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
7. Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
8. Filii Ethan : Azarias.
9. Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
10. Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.