1 Petri 19:7-10 Vulgata Latina (VULG)

7.  Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.

8.  Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :

9.  egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.

10.  Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.

1 Petri 19