1 Petri 17:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem fœderis Domini sub pellibus est.

2.  Et ait Nathan ad David : Omnia quæ in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est.

3.  Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :

4.  Vade, et loquere David servo meo : Hæc dicit Dominus : Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.

5.  Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio

1 Petri 17