28. Afferte Domino, familiæ populorum :afferte Domino gloriam et imperium.
29. Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.
30. Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.
31. Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32. Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.