1 Petri 16:25-42 Vulgata Latina (VULG)

25.  Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos.

26.  Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem cælos fecit.

27.  Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus.

28.  Afferte Domino, familiæ populorum :afferte Domino gloriam et imperium.

29.  Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.

30.  Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.

31.  Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

32.  Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33.  Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.

34.  Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in æternum misericordia ejus.

35.  Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis.

36.  Benedictus Dominus Deus Israël,ab æterno usque in æternum.Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.

37.  Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.

38.  Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;

39.  Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,

40.  ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.

41.  Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.

42.  Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.

1 Petri 16