24. narrate in gentibus gloriam ejus ;in cunctis populis mirabilia ejus.
25. Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos.
26. Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem cælos fecit.
27. Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus.
28. Afferte Domino, familiæ populorum :afferte Domino gloriam et imperium.
29. Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.
30. Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.
31. Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.