1 Petri 16:1-19 Vulgata Latina (VULG)

1.  Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2.  Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

3.  Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

4.  Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :

5.  Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :

6.  Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7.  In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :

8.  Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :notas facite in populis adinventiones ejus.

9.  Cantate ei, et psallite ei,et narrate omnia mirabilia ejus.

10.  Laudate nomen sanctum ejus :lætetur cor quærentium Dominum.

11.  Quærite Dominum, et virtutem ejus :quærite faciem ejus semper.

12.  Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;signorum illius, et judiciorum oris ejus,

13.  semen Israël servi ejus,filii Jacob electi ejus.

14.  Ipse Dominus Deus noster :in universa terra judicia ejus.

15.  Recordamini in sempiternum pacti ejus :sermonis quem præcepit in mille generationes,

16.  quem pepigit cum Abraham,et juramenti illius cum Isaac.

17.  Et constituit illud Jacob in præceptum,et Israël in pactum sempiternum,

18.  dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hæreditatis vestræ :

19.  cum essent pauci numero,parvi et coloni ejus.

1 Petri 16