4. necnon et filios Aaron, et Levitas.
5. De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.
6. De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.
7. De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.
8. De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.
9. De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.
10. De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.
11. Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :
12. et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est :
13. ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14. Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.
15. Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
16. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.