1 Petri 14:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.

2.  Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.

3.  Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.

4.  Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,

5.  Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,

6.  Noga quoque, et Napheg, et Japhia,

7.  Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

1 Petri 14