1 Petri 13:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,

2.  et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,

3.  et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.

4.  Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.

5.  Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.

6.  Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.

1 Petri 13