1. Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
2. Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
3. Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.