1 Petri 10:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.

7.  Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.

8.  Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.

9.  Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :

10.  arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.

11.  Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,

1 Petri 10