5. Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
6. Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
7. Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
8. Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
9. Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
10. Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.
11. Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
12. Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
14. et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
15. Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
16. Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.