1 Paralipomenon 4:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

4.  In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.

5.  Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

6.  Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.

7.  Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

8.  Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.

9.  Hospitales invicem sine murmuratione.

10.  Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

11.  Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

12.  Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :

13.  sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.

14.  Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.

15.  Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.

1 Paralipomenon 4