1 Paralipomenon 2:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,

12.  conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

13.  Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :

14.  sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :

15.  quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :

16.  quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.

17.  Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.

18.  Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

1 Paralipomenon 2