1 Paralipomenon 1:21-25 Vulgata Latina (VULG)

21.  qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :

22.  animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :

23.  renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :

24.  quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.

25.  Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

1 Paralipomenon 1