12. quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
13. Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
14. quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
15. sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
16. quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
17. Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
18. Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
19. sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
20. præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
21. qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
22. animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
23. renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
24. quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
25. Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.