1. Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
2. Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes : Quid faciemus de arca Domini ? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt :
3. Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini : et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
4. Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :