1 Machabæorum 4:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.

7.  Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :

8.  Væ nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.

9.  Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.

10.  Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.

11.  Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.

12.  Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.

13.  Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.

14.  Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.

15.  Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.

16.  Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?

17.  Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.

1 Machabæorum 4